HISTORIA LIBRI DEUTERONOMII

CAPUT XIII: De prohibitione prostibuli, et libello repudii

#Deut. XXIII#Deut. XX

Addidit quoque: Non erit meretrix, nec scortator in Israel. Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domum Domini tui, quia, ut dicit Josephus, mercedem pro coitu canis venatici, vel custodis gregum, non licebat offerri, quia ex his quae de contumelia procedunt, Divinitas non delectatur. Item non foenerabis pecuniam ad usuram, nec fruges, nec aliquid aliud fratri tuo, sed alieno. Sed quod dictum est de fratre praeceptum est; quod de alieno permissio, sicut et permissio fuit, quod sequitur de libello repudii. Vir apud quem uxor sua non inveniebat gratiam propter aliquam foeditatam, quae multimode proveniunt, scribebat quod nunquam conveniebat cum ea, et causam ob quam displicebat ei mulier, ne conveniret, et tradebat libellum, in quo scripta erant haec mulieri, ut coram sacerdotibus legeretur. Et cum jurasset verum esse, quod scripserat, licebat utrique alii copulari. Quod si ingrederetur mulier ad alterum, qui iterum daret ei libellum repudii, viro priori non licebat eam recipere, quia abominabilem fecerat eam coram Domino. Modo pro nulla foeditate excluditur uxor, nisi ob solam fornicationem, neque sic etiam licet eos migrare ad secunda vota. Tamen quaedam Ecclesiae modo introduxerunt de nove lepram, quia morbus serpens est, et contagiosus. Item, qui nuper accepit uxorem, non producetur ad bellum, nec ei quidquam necessitatis publicae injungitur, ut uno anno laetetur cum uxore sua. Potest autem intelligi annus iste nuptialis, non usualis decem mensium tamen, juxta quem numerum dicitur annus luctus, quia mortuo viro non licet uxori transire ad alium ante decem menses, quia forte concepit de primo, et posset fieri dubium cui virorum ascribendus esset partus. Item prohibuit quoque ne liberi ancillas ducerent uxores.